|  |



XXXIII, . 6

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

6. (1) ; , . (2) , , , , . . (3) , . , . .

.78 (4) , . , , . (5) , , . (6) , . , , . (7) , , , , , - . (8) , , , 10: ,   . (9) , . (10) ,   . (11) , , ,   , , . (12) ,   .

6. Quinctius postero die vallum secum ferente milite, ut paratus omni loco castris ponendis esset, [2] progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum in qua parte Thessaliae hostis esset quidve pararet misit. [3] Circa Larisam erat rex. Certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. [4] Inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, [5] constiterunt, nuntios in castra remissos qui quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset consulerent, quieti opperientes. [6] Et illo quidem die nullo inito certamine in castra revocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt. [7] Magnum utrisque impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa. [8] Itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et velut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus ut progressus corrumperet hosti frumenta. [9] Per diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt. [10] Romani ad Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum posuit castra. [11] Ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod vocant Scotusaei agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae posuisset castra, aut hi aut illi ubi hostis esset satis compertum habuerunt. [12] Tertio die primo nimbus effusus, dein caligo noctis simillima Romanos metu insidiarum tenuit.


  • 10.: , 20.     75  . . . 39  . XXXII ( ). (. . .) .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003307 1364003308 1364003309