|  |



XXXIII, . 19

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

19. (1) 42, . (2) , , , . (3) , , , . , 43. (4) ,   , , . , , , . (5) , , 44.

(6) , ; , , . (7) -, , , -, .

(8) 45, - , . , : (9) , , , , [197 .] , , (10) , , , (11) , 46, , , .

19. Philippus cum audisset Dardanos transgressos fines ab contemptu concussi tum regni superiora Macedoniae evastare, [2] quamquam toto prope orbe terrarum, undique se suosque exigente fortuna, urgebatur, [3] tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostes oppressit. [4] Magna multitudo hominum in proelio, maior cupidine praedandi palata per agros caesa est. Quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnae in fines suos redierunt. [5] Ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.

[6] Non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria movente bellum Philippus est superatus; [7] nam praeterquam quod facilius cum singulis quam si in unum ambo simul contulissent vires, bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit. [8] Antiochus cum priore aestate omnibus quae in Coele Syria sunt civitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiocheam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestivis habuit. [9] Omnibus enim regni viribus conixus cum ingentes copias terrestres maritimasque comparasset, principio veris praemissis terra cum exercitu filiis duobus, Ardye ac Mithradate, [10] iussisque Sardibus se opperiri ipse cum classe centum tectarum navium, ad hoc levioribus navigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur, [11] simul per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus urbes quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum necdum enim debellatum erat exercitu navibusque adiuturus.


  • 42 , . 14.
  • 43  ( ), , .
  • 44 (. )  ( 316 . . .). (  6) III.
  • 45  , . .
  • 46 : , .   .
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364003320 1364003321 1364003322