|  |



XXXIII, . 14

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

14. (1) , , , . (2) , (3)   , , . (4) , , , ( ). (5) , ( ) , . . (6) , , , , .84 . (7) , , . (8) , . , . (9) , , . (10) ,   28. (11) , , . (12) , <> , . , .

14. Eodem tempore atque, ut quidam tradidere, eodem die ad Corinthum Achaei ducem regium Androsthenem iusto proelio fuderunt. [2] Eam urbem pro arce habiturus Philippus adversus Graeciae civitates et principes inde evocatos per speciem colloquendi quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent, retinuerat pro obsidibus, [3] et praeter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos, quot iam ante ibi fuerant, [4] mille Macedonum eo miserat et mille ac ducentos Illyrios Thracasque et Cretenses, qui in utraque parte militabant, octingentos. [5] His additi Boeoti Thessalique et Acarnanes mille, scutati omnes, et septingenti ex ipsorum Corinthiorum iuventute, impleta ut essent sex milia armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie decernendi. [6] Nicostratus, praetor Achaeorum, Sicyone erat cum duobus milibus peditum, centum equitibus, sed imparem se et numero et genere militum cernens moenibus non excedebat. [7] Regiae copiae peditum equitumque vagae Pellenensem et Phliasium et Cleonaeum agrum depopulabantur; [8] postremo exprobrantes metum hosti in fines Sicyoniorum transcendebant; navibus etiam circumvecti omnem oram Achaiae vastabant. [9] Cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas civitates nuntium occultum mittit, [10] quo die et quod ex quaque civitate armati ad Apelaurum Stymphaliae terrae is locus est convenirent. [11] Omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet pervenit. [12] Erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus . . . armaturae levis, et trecenti equites. Cum iis copiis, dimissis qui specularentur quam in partem hostes effunderent sese, opperiebatur.


  • 28  - . ( ),   ( ),   (. . 60  . XXXIV).
  • 1260010234 1260010302 1260010303 1364003315 1364003316 1364003317