|  |



XXXIII, . 20

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

20. (1) , . (2) , , ,   , 47. (3) , , , - , .89 . (4) 48. , , , , , ( 49), . (5) , , , , . (6) . , (7) , : , , ,   , , . (8) , , , 50. (9) , , ,  . (10) , . , , , . (11) , . (12) ,   . , , , 51. (13)   , , .

20. Multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque universo nomine Graecorum terra marique ausi sunt, [2] nihil magnificentius quam quod ea tempestate, non territi tanta mole inminentis belli, legatos ad regem miserunt, ne Chelidonias promunturium Ciliciae est inclutum foedere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum superaret: [3] si eo fine non contineret classem copiasque suas, se obviam ituros, non ab odio ullo, sed ne coniungi eum Philippo paterentur et impedimento esse Romanis liberantibus Graeciam. [4] Coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio promunturium id quoque Ciliciae est Selinunte recepto. [5] Omnibus his aliisque eius orae castellis aut metu aut voluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium praeter spem clausis portis tenebat eum. [6] Ibi legati Rhodiorum auditi. Et quamquam ea legatio erat quae accendere regium animum posset, [7] temperavit irae et legatos se Rhodum missurum respondit iisque mandaturum ut renovarent vetusta iura cum ea civitate sua maiorumque suorum et vetarent eos pertimescere adventum regis: nihil aut iis aut sociis eorum noxiae futurum fraudive; [8] nam Romanorum amicitiam se non violaturum, argumento et suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque. [9] Tum forte legati redierant ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc adversus Philippum eventu belli. [10] Cum haec legati regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius venit debellatum ad Cynoscephalas esse. Hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a Philippo omiserunt consilium obviam eundi classe Antiocho; [11] illam alteram curam non omiserunt tuendae libertatis civitatum sociarum Ptolomaei, quibus bellum ab Antiocho imminebat. [12] Nam alias auxiliis iuverunt, alias providendo ac praemonendo conatus hostis causaque libertatis fuerunt Cauniis, Myndiis, Halicarnassensibus Samiisque. [13] Non operae est persequi ut quaeque acta in his locis sint, cum ad ea quae propria Romani belli sunt vix sufficiam.


  • 47 449 . . . , (. , 13).   , , , ( , , ).
  • 48  , , (, XIV, 668). ( ) ( ) , , .
  • 49 (. )  ( ). .
  • 50.: XXXII, 8, 15. , . , .
  • 51, ,   ( ).   .
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364003321 1364003322 1364003323