|  |



XXXIII, . 22

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

22. (1) 56, . (2) , : , , , . (3) , ; (4) , , , , , , . (5) , , , . (6) , - , , , , . (7) , , , , ; (8) , . (9) ,   57. (10) , , , , .

22. Sub idem tempus consules Romam venerunt; quibus in aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas [2] C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis ut separatim de triumpho agerent consules postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset. [3] Cum Q. Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse, [4] et C. Cornelius adiceret Boios adversus se transgredientes Padum, ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent, depopulante vicos eorum atque agros collega ad sua tuenda aversos esse, [5] tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri, ut non magis de triumpho eius quam de honore diis immortalibus habendo dubitari possit; [6] non tamen nec illum nec quemquam alium civem tantum gratia atque opibus valuisse ut, cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegae eundem honorem immeritum impudenter petenti daret. [7] Q. Minucium in Liguribus levia proelia, vix digna dictu, fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse; [8] nominabant etiam tribunos militum; T. Iuventium, Cn. Ligurium legionis quartae adversa pugna cum multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis, cecidisse. [9] Oppidorum paucorum ac vicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse. [10] Hae inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.

1345970024 1345970025 1345970037 1364003323 1364003324 1364003325