|  |



XXXIII, . 23

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

23. (1) . , (2) , , , , . (3) , , . , .91 58. (4) , , : , , (5) , , , 59. (6) , 60. (7) 61. ,   62. (8) - . ,   , , , , ,  , . (9) : , , , , .

23. C. Cornelio omnium consensu decretus triumphus. Et Placentini Cremonensesque addiderunt favorem consuli, [2] gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo liberatos, plerique etiam, cum capti apud hostes essent, servitute exemptos. [3] Q. Minucius temptata tantum relatione, cum adversum omnem senatum videret, in monte Albano se triumphaturum et iure imperii consularis et multorum clarorum virorum exemplo dixit. [4] C. Cornelius de Insubribus Cenomanisque in magistratu triumphavit. Multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captivis carpentis transvexit, [5] multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamilcarem, ducem Poenorum, fuisse auctores sunt; [6] ceterum magis in se convertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum currum sequentium. [7] Aeris tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos, argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni aeris militibus divisi, duplex centurioni, triplex equiti. [8] Q. Minucius consul de Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphavit. Is triumphus, ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant, inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat. [9] Pecuniae etiam prope par summa fuit; aeris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria milia et ducenti; militibus centurionibusque et equitibus idem in singulos datum quod dederat collega.


  • 58   ( ) . -. .: XXVI, 21, 6 . 102  . XXVI.
  • 59. (XXXI, 21, 18; XXXII, 30, 12). . . 94  . 32.
  • 60, , ; , . .
  • 61.   , ().
  • 62 . : , .
  • 1260010214 1260010222 1260010313 1364003324 1364003325 1364003326