|  |



XXXIII, . 25

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

.92 25. (1) [218 .] , 69. , - , . . (2) ; , (3) , 70.

(4) , , , , . (5) . , , , . (6) , , , , , , . (7) . . (8) , . (9) , , , , , , , .

(10) , ; , , . (11) ; , , 71 .

25. Ludi Romani eo anno in circo scaenaque ab aedilibus curulibus P. Cornelio Scipione et Cn. Manlio Volsone et magnificentius quam alias facti et laetius propter res bello bene gestas spectati, totique ter instaurati. [2] Plebei septiens instaurati; M. Acilius Glabrio et C. Laelius eos ludos fecerunt; [3] et de argento multaticio tria signa aenea, Cererem Liberumque et Liberam, posuerunt.

[4] L. Furius et M. Claudius Marcellus consulatu inito, cum de provinciis ageretur et Italiam utrique provinciam senatus decerneret, ut Macedoniam cum Italia sortirentur tendebant. [5] Marcellus, provinciae cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiae patres fecerat. [6] Et forsitan obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent, ni prius ipsi ad plebem tulissent vellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse. [7] Ea rogatio in Capitolio ad plebem lata est; omnes quinque et triginta tribus uti rogas iusserunt. [8] Et quo magis pacem ratam esse in Macedonia vulgo laetarentur, tristis ex Hispania adlatus nuntius effecit vulgataeque litterae [9] C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio victum, exercitum eius fusum fugatumque, multos illustres viros in acie cecidisse, Tuditanum cum gravi vulnere relatum ex proelio haud ita multo post expirasse. [10] Consulibus ambobus Italia provincia cum iis legionibus quas superiores consules habuissent, decreta, et ut quattuor legiones novas scriberent, duas urbanas, duas quae quo senatus censuisset mitterentur; [11] et T. Quinctius Flamininus provinciam eodem exercitu obtinere iussus; imperium ei prorogatum satis iam ante videri esse.


  • 69 214 . . . .: XXIV, 43, 7.
  • 70. , . 42, 10. , . , , , .
  • 71 , . .: XXXII, 28, 9. .
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364003326 1364003327 1364003328