|  |



XXXIII, . 39

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7

.102 39. (1) , , . (2) :     . ,   . (3) , . , , . (4) , ; , , , . (5) , , , , (6) , , . (7) , , , , ? , ? - , , , .

39. Sub hoc tempore et L. Cornelius, missus ab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptolomaeumque reges certamina, Selymbriae substitit, [2] et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Villius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt. Eodem et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia paucos post diebus Antiochus convenerunt. [3] Primus congressus cum legatis et deinceps invitatio benigna et hospitalis fuit; ut de mandatis statuque praesenti Asiae agi coeptum est, animi exasperati sunt. [4] Romani omnia acta eius, ex quo tempore ab Syria classem solvisset, displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomaeo omnes civitates quae dicionis eius fuissent aequum censebant; [5] nam quod ad eas civitates attineret quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem, averso Philippo in Romanum bellum, intercepisset, [6] id vero ferendum non esse, Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemia habere. [7] Sed ut in Asiam adventus eius dissimulari ab Romanis tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid? Quod iam etiam in Europam omnibus navalibus terrestribusque copiis transierit, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse? Illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum; Romanos autem non expectaturos, ut id posset facere.

1327002006 1327002024 1327002025 1364003340 1364003341 1364003342