|  |



XXXIII, . 38

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

38. (1) , , . (2) , ,  , , , , , . (3)   , , , :   ,   105. (4) , , , , , , . (5) ; , , , : (6) , , , , , . (7) , , , , . (8) , 106. (9) . , , , . , . (10) .   (11) , . . (12) , : , , , , (13) , , . (14) , , . .

38. Eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae civitates in antiquam imperii formulam redigere est conatus. [2] Et ceteras quidem, aut quia locis planis positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant, haud difficulter videbat iugum accepturas; [3] Zmyrna et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat ne, si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur. [4] Igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit. [5] Nec vi tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere, brevi quod peterent habituros, [6] sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret, ab rege impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam habere. [7] Adversus quae respondebatur, nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis aequo animo paterentur. [8] Ipse initio veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestres copias traici ab Abydo Chersonesum iussit. [9] Cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis; et iam opera admoventi deditio facta est. Idem metus Sestum incolentes aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit. [10] Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribusque copiis venit. Quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis invenisset [11] ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit. [12] Itaque omnia simul est aggressus et tecta murosque restituere et partim redimere servientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, [13] partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare; [14] simul, ut Thracum summoveretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem navalesque omnes socios reliquit in operibus reficiendae urbis.


  • 105  (, ).   ( , , ). (. )    , . (. )  , (). (. )  ( ) .   ( ).
  • 106 (. )  () .
  • 1345970024 1345970025 1345970037 1364003339 1364003340 1364003341