|  |



XXXIV, . 23

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

23. (1) . (2) , , , , (3) , . , , , (4) . . (5) , , , , , ; , (6) , , , , . (7) - , , , 57, . (8) : - , , , , , (9) , , , (10) , . (11) . .126 , , , .

23. Post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt. [2] Cum legatus Atheniensium quantum poterat gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset, [3] imploratos adversus Philippum tulisse opem, non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium, [4] cum fateri potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Aetolos. [5] Igitur Alexander, princeps gentis, invectus primum in Athenienses, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentes, [6] questus deinde Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere ut Argos habeant, [7] Aetolos, primos hostes Philippi, semper socios Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore devicto Philippo, [8] fraudari Echino et Pharsalo, insimulavit fraudis Romanos quod vano titulo libertatis ostentato Chalcidem et Demetriadem praesidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia obicere semper soliti sint [9] numquam, donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur, liberam Graeciam fore, [10] postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus Argos et Nabim causam facerent. [11] Deportarent legiones in Italiam; Aetolos polliceri aut condicionibus et voluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum aut vi atque armis coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.

1327002004 1327002006 1327002009 1364003424 1364003425 1364003426