|  |



XXXIV, . 24

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7

24. (1) , . (2) , ,  ,  , 58, , , -? , ? (3) , , , . , ? , , (4) , ,   ! , : , , -. (5) , , , : , , , , . (6) , , ,   , . (7) , . , , , .

24. Haec vaniloquentia primum Aristaenum, praetorem Achaeorum, excitavit. [2] Ne istuc inquit Iuppiter optimus maximus sirit Iunoque regina, cuius in tutela Argi sunt, ut illa civitas inter tyrannum Lacedaemonium et latrones Aetolos praemium sit posita in eo discrimine ut miserius a vobis recipiatur quam ab illo capta est. [3] Mare interiectum ab istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti; quid si in media Peloponneso arcem sibi fecerint futurum nobis est? Linguam tantum Graecorum habent, sicut speciem hominum; [4] moribus ritibusque efferatioribus quam ulli barbari, immo quam immanes beluae vivunt. Itaque vos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis. [5] Romanus, cunctis undique increpantibus Aetolos, responsurum se fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnes in eos videret ut sedandi potius quam irritandi essent. [6] Contentum itaque opinione ea quae de Romanis Aetolisque esset, referre se dixit quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet Achaeis Argos. [7] Cum omnes bellum decressent, auxilia ut pro viribus suis quaeque civitates mitterent est hortatus. Ad Aetolos legatum etiam misit, magis ut nudaret animos, id quod evenit, quam spe impetrari posse.


  • 58 , ( ).   , .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003425 1364003426 1364003427

    , .