|  |



XXXIV, . 12

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

12. (1) ; . (2) .119 , , . (3) , , , (4) , , , , ; , , , . (5) , , , , , , . (6) , , , . (7) , . (8) , , ; , , , .

12. Et illo quidem die sic sine responso dimissi. Consulem nocte quae insecuta est anceps cura agitare; [2] nolle deserere socios, nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset. [3] Stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae; sociis spem pro re ostentandam censet; [4] saepe vana pro veris, maxime in bello, valuisse, et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo servatum. [5] Postero die legatis respondet, quamquam vereatur ne suas vires aliis eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere. [6] Denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus iubet, ut cibum quem in naves imponant mature coquant navesque in diem tertium expediri. [7] Duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet; filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet. [8] Legati non ante profecti quam impositos in naves milites viderunt; id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostes fama Romani auxilii adventantis impleverunt.

1364002137 1364002336 1364002926 1364003413 1364003414 1364003415