|  |



XXXIII, . 13

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

13. (1) , 23, (2) . (3) , , , ,  (4) , , , , , . (5) , .83 , : (6) , , , , , ? (7) , . - : (8) , : , , , , , , 24. (9) , , , ; (10) 25 , , , ,   . (11) ,  ,  , . (12) , , 26. (13) , 27.

(14) , , ; , . (15) , , , . , , , : , .

13. Hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces quae ferunt in Tempe [2] is datus erat locus colloquio venit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium. [3] Ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, [4] quae priore colloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit. [5] Quamquam vel inimicissimis omnibus praeclusisse vocem videbatur, Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus [6] Quid? Nobis inquit Philippe, reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias? [7] Cum Philippus nihil morari diceret quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis; [8] nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus, exercitu ab se admoto, vocati in amicitiam cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae praeposuissent; [9] Phaeneas et pro societate belli, quae ante bellum habuissent, restitui Aetolis aequum censebat [10] et ita in foedere primo cautum esse ut belli praeda rerum quae ferri agique possent Romanos, ager urbesque captae Aetolos sequerentur. [11] Vos inquit ipsi Quinctius societatis istius leges rupistis quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis. [12] Quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret; Thessaliae civitates sua voluntate in dicionem nostram venerunt. [13] Haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non in praesentia modo gravia auditu, sed mox etiam belli causae magnarumque ex eo cladium iis fuerunt. [14] Cum Philippo ita convenit ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos; ad eam rem quattuor mensum indutiae essent. [15] Si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est. Causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae pacis quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.


  • 23. . 46  . XXXII.
  • 24. , . 5, 13.
  • 25.: XXVI, 24, 11.
  • 26.: , XVIII, 38, 8.
  • 27 193 . . . III (223187 . . .), (. : XXXV, 12, 1 .), 189 . . . , , .
  • 1260010223 1260010234 1260010302 1364003314 1364003315 1364003316