|  |



XXXIV, . 62

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

62. (1) , ,   - , - ,  (2) , . , , . (3) 129 , .   , . (4) , . , , , .151 . (5) , , , , . (6) , -, , , . (7) , , , , . (8) , . (9) , ; , , , (10) , , 130; , , ,   , , , . (11) : , , , , . (12) , 131; : 132, . , 133, , , . (13) , , ,   . . , ,  - . , , , . (14) , ,  , , , , , . (15) , , . (16) , , , , . (17) , ; , . (18) , , , , , .

62. Masinissa postquam et infames Carthaginienses et inter se ipsos discordes sensit, principibus propter colloquia Aristonis senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo suspecto, [2] locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum et depopulatus est et quasdam urbes vectigales Carthaginiensium sibi coegit stipendium pendere. Emporia vocant eam regionem; [3] ora est minoris Syrtis et agri uberis; una civitas eius Leptis; ea singula in dies talenta vectigal Carthaginiensibus dedit. [4] Hanc tum regionem et totam infestam Masinissa et ex quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset, effecerat. [5] Et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, quia et illa onerarent suspicionibus et de iure vectigalium disceptarent, legatos et ipse Romam mittit. [6] Auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam iniecere patribus ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset. [7] Maxime ea suspicio crimen urgebat quod quem comprensum Romam mitti placuisset nec ipsum nec navem eius custodissent. [8] De agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum. [9] Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset quibus P. Scipio victor agrum, [10] qui iuris esset Carthaginiensium, finisset, et confessione regis qui, cum Aphthirem, profugum ex regno suo, cum parte Numidarum vagantem circa Cyrenas persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie Carthaginiensium iuris petisset. [11] Numidae et de terminatione Scipionis mentiri eos arguebant et, si quis veram originem iuris exigere vellet, quem proprium agrum Carthaginiensium in Africa esse? [12] Advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum; quicquid Bursam, sedem suam, excesserint, vi atque iniuria partum habere. [13] Neque eum de quo agitur probare eos posse, non modo semper, ex quo coeperint, sed ne diu quidem possedisse. Per opportunitates nunc illos, nunc reges Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum possessionem fuisse qui plus armis potuisset. [14] Cuius condicionis res fuerit, priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse nec se interponerent quo minus qui posset teneret. [15] Responderi legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam qui inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti disceptarent. [16] Missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere. [17] Id utrum sua sponte fecerint an quia mandatum ita fuerit non tam certum est quam videtur tempori aptum fuisse, integro certamine eos relinqui; [18] nam ni ita esset, unus Scipio, vel notitia rei vel auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem potuisset.


  • 129  : (. ). () 150  .
  • 130 . .: XXX, 37, 2.
  • 131 , , , , (. . ) , , , .
  • 132.: . , I, 367 .
  • 133 (   , ), - . ( ?)
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364003500 1364003501 1364003502