|  |



XXXIV, . 61

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

61. (1) , ; , , . (2) , , . , , , ; (3) .150 , , , , . (4) , . (5) . (6) - , , , , ; (7) , - , . (8) : - , , , , ; , (9) , . (10) ,   , - ; (11) , , , , , , 127. (12) . , , , , ; (13)   , , . . (14) , , - : ,   , ; . (15) 128 , , . : ,   ( ). (16) , , . , , , .

61. In hanc sententiam cum adduxisset regem, praeparandos sibi ad id popularium animos ratus litteras, ne quo casu interceptae palam facerent conata, scribere non est ausus; [2] Aristonem quendam Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam levioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit. [3] Edit nomina eorum quibus conventis opus esset; instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandata esse. [4] Hunc Aristonem Carthagine obversantem non prius amici quam inimici Hannibalis, qua de causa venisset, cognoverunt. [5] Et primo in circulis conviviisque celebrata sermonibus res est; [6] deinde in senatu quidam nihil actum esse dicere exilio Hannibalis si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum civitatis posset; [7] Aristonem quendam, Tyrium advenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho venisse; certos homines cotidie cum eo secreta colloquia serere; in occulto coqui quod mox in omnium perniciem erupturum esset. [8] Conclamare omnes vocari Aristonem debere et quaeri quid venisset, et nisi expromeret cum legatis Romam mitti; satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse; privatos suo periculo peccaturos; [9] rem publicam non extra noxam modo sed etiam extra famam noxae conservandam esse. [10] Vocatus Aristo purgare sese et firmissimo pugnaculo uti, quod litterarum nihil ad quemquam attulisset; [11] ceterum nec causam adventus satis expediebat et in eo maxime haesitabat, quod cum Barcinae solum factionis hominibus collocutum eum arguebant. [12] Orta inde altercatio est aliis pro speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis negantibus tumultuandi causam esse; [13] mali rem exempli esse de nihilo hospites corripi; idem Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis, quo frequenter commeent, eventurum. Dilata eo die res est. [14] Aristo Punico ingenio inter Poenos usus tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem cotidianam magistratuum prima vespera suspendit, ipse de tertia vigilia navem conscendit et profugit. [15] Postero die cum sufetes ad ius dicendum consedissent, conspectae tabellae demptaeque et lectae. Scriptum erat Aristonem privatim ad neminem, publice ad seniores ita senatum vocabant mandata habuisse. [16] Publicato crimine minus intenta de paucis quaestio erat; mitti tamen legatos Romam, qui rem ad consules et senatum deferrent, placuit, simul qui de iniuriis Masinissae quererentur.

1327002055 1327002056 1327002057 1364003462 1364003500 1364003501