|  |



XXXV, . 2

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

2. (1) , 5 . (2) , . (3) , , .153 , , , , 6, (4) , , , : (5) - , . (6) , , , ,  , , (7) , . , . (8) , ; - , , , , (9) , , , 7.

2. Nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor, cum haec in Hispania gerebantur. [2] Itaque adversae quam secundae res per ipsum amicosque eius magis sermonibus celebrabantur; [3] et temptaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset, et exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio atque eas ipsas plenas pavoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, [4] ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos: [5] ea se legione nam in Sex. Digiti exercitu haud multum spei esse rem gesturum. [6] Seniores negare ad rumores a privatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse; nisi quod aut praetores ex provinciis scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere; [7] si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a praetore. Mens ea senatus fuit ut in Hispania tumultuarii milites legerentur. [8] Valerius Antias et in Siciliam navigasse dilectus causa C. Flaminium scribit, et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum vagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse; [9] his duarum provinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse.


  • 5 .: XXXIV, 55, 6.
  • 6 , .
  • 7 , , .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364003503 1364003504 1364003505