|  |



XXXV, . 40

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

40. (1) , , , , .

(2) [191 .] ( ), : , . (3) ,     . (4) . , , 111.

(5) 112. . (6) , . ,   . ; .

(7) ; , : . , , . . (8) , : , ,  , . , .

40. Abstulere me velut de spatio Graeciae res immixtae Romanis, non quia ipsas operae pretium esset perscribere, sed quia causae cum Antiocho fuerunt belli. [2] Consulibus designatis inde namque deverteram L. Quinctius et Cn. Domitius consules in provincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, Domitius adversus Boios. [3] Boi quieverunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum equitatu summa omnium mille et quingenti consuli dediderunt se. [4] Ab altero consule ager Ligurum late est vastatus castellaque aliquot capta, unde non praeda modo omnis generis cum captivis parta, sed recepti quoque aliquot cives sociique, qui in hostium potestate fuerant. [5] Eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique scito. Tria milia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites; [6] triumviri deduxerunt eos Q. Naevius M. Minucius M. Furius Crassipes; quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equiti. Bruttiorum proxime fuerat ager; Brutti ceperant de Graecis. [7] Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, diutinus alter, sed segnior: terra dies duodequadraginta movit; per totidem dies feriae in sollicitudine ac metu fuere; triduum eius rei causa supplicatio habita est; [8] ille non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit: incendio a foro Boario orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa arsere, tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.

1260010214 1260010313 1327002009 1364003541 1364003542 1364003543