|  |



XXXVI, . 5

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

5. (1) 21, , [192/191 .] , : , . , , , , . (2) : , - , , . (3) . . . (4) , , , 22, , , . (5) , . , , , . (6) , : , , , , . (7) , , ,   . (8) , , , , .

5. Cum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant, sicut Epirotae communi gentis consensu et Elei e Peloponneso venerunt. [2] Elei auxilium adversus Achaeos petebant, quos post bellum non ex sua sententia indictum Antiocho primum civitati suae arma illaturos credebant. [3] Mille iis pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi; apud regem gratiam initam volebant cum eo, ut caverent, ne quid offenderent Romanos. [4] Petebant enim ne se temere in causam deduceret, expositos adversus Italiam pro omni Graecia et primos impetus Romanorum excepturos; [5] sed si ipse posset terrestribus navalibusque copiis praesidere Epiro, cupide eum omnes Epirotas et urbibus et portibus suis accepturos; si id non posset, deprecari ne se nudos atque inermes Romano bello obiceret. [6] Hac legatione id agi apparebat, ut sive, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi fuissent venientem, [7] sive venisset, sic quoque spes veniae ab Romanis foret, quos non expectato longinquo ab se auxilio praesentis viribus succubuissent. [8] Huic tam perplexae legationi quia non satis in promptu erat quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit qui de iis, quae ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.


  • 21 (. . XXXV).
  • 22.: , XX, 3.
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364003606 1364003607 1364003608