|  |



XXXVI, . 6

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

6. (1) ; , 23, : , - . (2) , , , , , , 24. (3) , .193 . 25 , , , , (4)     26: , , , . , (5) , .

(6) , . , , , , . (7) , , , 27. (8) , . (9) , ,   , , (10) , , , .

6. In Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem irae adversus Romanos eas quas ante dixi habentem, Brachyllae necem et bellum a Quinctio Coroneae propter Romanorum militum caedes illatum, [2] re vera per multa iam saecula publice privatimque labante egregia quondam disciplina gentis et multorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset. [3] Obviam effusis undique Boeotiae principibus Thebas venit. Ibi in concilio gentis, quamquam et ad Delium impetu in praesidium Romanum facto et ad Chalcidem commiserat nec parvis nec dubiis principiis bellum, tamen eandem orationem est exorsus, [4] qua in colloquio primo ad Chalcidem quaque per legatos in concilio Achaeorum usus erat, ut amicitiam secum institui, non bellum indici Romanis postularet. Neminem quid ageretur fallebat; [5] decretum tamen sub leni verborum praetextu pro rege adversus Romanos factum est.

[6] Hac quoque gente adiuncta Chalcidem regressus, praemissis inde litteris, ut Demetriadem convenirent principes Aetolorum, cum quibus de summa rerum deliberaret, navibus eo ad diem indictum concilio venit. [7] Et Amynander, accitus ad consultandum ex Athamania, et Hannibal Poenus, iam diu non adhibitus, interfuit ei consilio. [8] Consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus qui aderant voluntas temptanda videbatur. [9] In eo modo diversae sententiae erant, quod alii extemplo agendum, alii ex hieme, quae tum ferme media erat, differendum in veris principium, et alii legatos tantummodo mittendos, [10] alii cum omnibus copiis eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur.

1260010214 1260010313 1327002009 1364003607 1364003608 1364003609