|  |



XXXVI, . 4

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

4. (1) , 18. , ; (2) . (3) ; . ; , , (4) , , .

(5) .   ,   ; (6) , . .192 , (7) , 19. (8) ,   ,     ; ,   . (9) , . , - 20. , .

4. Sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolomaeo, Aegypti rege, Romam venerunt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum; [2] ab Ptolomaeo etiam mille pondo auri, viginti milia pondo argenti adlata. [3] Nihil eius acceptum; gratiae regibus actae; et cum uterque se cum omnibus copiis in Aetoliam venturum belloque interfuturum polliceretur, Ptolomaeo id remissum; [4] Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M. Acilio consuli non defuisset. [5] Item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt. Carthaginienses tritici modium D milia, hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti; [6] id ut ab se munus Romani acciperent, petere sese, et classem suo sumptu comparaturos, [7] et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, praesens omne daturos; [8] Masinissae legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos viginti regem ad M. Acilium consulem missurum. [9] De frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pretium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum, praeterquam si quid navium ex foedere deberent; de pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos.

1345970035 1345970037 1364000418 1364003605 1364003606 1364003607