|  |



XXXVIII, . 4

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

4. (1) , . , (2) . , . (3) , . (4) , , , . (5) , , . (6) , , . . .271 (7) , ; , , , , . (8) , , . (9) , , - ; (10) , , - , , .

4. Consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa est. Ambracia tumulo aspere subiecta est; Perranthem incolae vocant. [2] Urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat. [3] Amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium appellatum. [4] Praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum. [5] Fulvius bina a campo castra, modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit; [6] ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset. Ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris convenerant Aetoli. [7] Inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem venire in animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus saeptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, dividere copias placuit. [8] Cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intravit. [9] Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte aggredi consilium fuerat haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat; [10] dein, periculosum inceptum ratus, ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam iter convertit.

1260010307 1260010310 1260010311 1364003805 1364003806 1364003807