|  |



XXXVIII, . 7

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

7. (1) , , , . (2) , , . 15 , , , . (3) , , , , . (4) , , , (5) , . (6) , , , .273 , , ; , . , , . (7) , , , , . (8) , , , , , . (9) , , , . (10) , , , , , , . , , 16. (11) , : , , , , , , , , , . (12) , , . , , . (13) , , , .

7. Perseus ubi adesse Aetolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit. [2] Et Aetolos inde avocavit populatio maritimae orae. Pleuratus, Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum invectus adiunctis Achaeorum quae Patris erant navibus maritima Aetoliae vastabat. [3] Adversus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis occurrebant. [4] Et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem poterant; [5] nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant. [6] Itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum vineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem. [7] Cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis quod vineis contectum erat ducere instituunt. [8] Cuius ubi ad tantam altitudinem quantae esse solum infimum cuniculi poterat pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant. [9] Quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam, nec fuit magni operis; momento enim ad inane suspenso fulturis ab hostibus muro pervenerunt. [10] Ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis. [11] Nova etiam haud magni operis adversus eos qui in cuniculo erant excogitata res. Dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. Hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt. [12] Per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant. Scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt. [13] Inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.


  • 15.: XXXIII, 34, 11.
  • 16 (, ).
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364003808 1364003809 1364003810