|  |



XXXVIII, . 10

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6

10. (1) , . , , . (2) , , , . , , . (3) , , , , , , , , , . (4) , . , , , - . (5)   , , , , , , (6), , , , - , , 23.

10. Profectus ab Ambracia consul in mediterranea Aetoliae ad Argos Amphilochium viginti duo milia ab Ambracia abest castra posuit. Eo tandem legati Aetoli, mirante consule quod morarentur, venerunt. [2] Inde, postquam approbasse pacem concilium Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent dato, qui simul cum iis proficisceretur, C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. [3] Praeoccupatas aures animosque principum Romae criminibus Philippi invenerunt, qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi querens, praesidiaque sua postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, averterat senatum ab audiendis precibus eorum. [4] Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon Hicesiae filius eloquentia etiam dicitur movisse; [5] qui vulgata similitudine, mari tranquillo quod ventis concitaretur aequiperando multitudinem Aetolorum, usus, cum in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat; [6] postquam flare ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas et Damocritus coepissent, tum illam tempestatem coortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum intulisset.

1327002006 1327002017 1327002022 1364003811 1364003812 1364003813

, .