|  |



XXXVIII, . 13

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

13. (1) ; , . (2) 30. , . (3) , , . . (4) , , . , , --, . (5) . . ; , 31. (6) . 32. (7) , , . (8) , , , 33. (9) , , . (10) , , , . (11) , , 34. , , . , . (12) , ; , , .278 ( , ) . , , . (13) 35 .

13. Fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes versibus haud inconditis dare vates dicuntur. [2] Hinc alteris castris ad Harpasum flumen ventum est, quo legati ab Alabandis venerunt, ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. [3] Eodem et Athenaeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone venit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. [4] Consul tribuno militum misso cum modica manu castellum vi cepit, captum Alabandensibus reddit. Ipse nihil via degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra. [5] Huius amnis fontes Celaenis oriuntur. Celaenae urbs caput quondam Phrygiae fuit; migratum inde haud procul veteribus Celaenis, novaeque urbi Apameae nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis. [6] Et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque ita tenet Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse. [7] Maeander ex arce summa Celaenarum ortus, media urbe decurrens, per Caras primum deinde Ionas in sinum maris editur qui inter Prienen et Miletum est. [8] Ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum venit. [9] Parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat. [10] Discussa ea quoque est constantia consulis, qui misso tribuno edixit ne Romani milites acciperent priusquam Attali auxilia accepissent. [11] Inde ad Gordiutichos quod vocant processum est. Ex eo loco ad Tabas tertiis castris perventum. In finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte quae vergit ad Pamphylium mare. Integris viribus regionis eius feroces ad bellandum habebat viros. [12] Tum quoque equites in agmen Romanum eruptione facta haud modice primo impetu turbavere; deinde ut apparuit nec numero se nec virtute pares esse, in urbem compulsi veniam erroris petebant, dedere urbem parati. [13] Quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata; ita in deditionem accepti.


  • 30  , . (. )  ( , - ). . . 37  . XXXIII. (. )  (, XIII, 629)  (.: , XIII, 629). ( ) ( .: , XII, 577 .).
  • 31 ( ) I (311281 . . .) I, (.: . , VII, 4, 6; , XII, 577 .).
  • 32.: . , I, 2, 78; , XII, 577 .
  • 33. , 37, 7. (XXXVII, 45; 55 ), .
  • 34  .   . .: , XII, 570 ( XII, 577  ).
  • 35  . .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364003814 1364003815 1364003816

    , .