|  |



XXXIX, . 37

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.

37. (1) , , , . (2) , , , , , ?108 (3) , , , , . (4) , , , , . (5)   : 109, , , , , . (6) , , . (7) , , , , , . (8) , .346 , , , , .

(9) , , , , , , : . (10) , , , , , , 110, , , , ? (11) , . ? ? (12) . , . (13) , , , . (14) , , , . , , , , , . (15) , . , , , . (16) , , , , . (17) , , , , .

(18) , , , , , . (19) , , , . (20) , . (21) , , , , , . .

37. At enim illa certe vestra sunt, Achaei, quod leges disciplinamque vetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis. [2] Quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemonis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi disciplinam exstructi sint? [3] Tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non civitati paraverunt; et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat. [4] Non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed vos ipsi, Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia tyrannidis debuistis. [5] Vestrae enim illae deformes veluti notae servitutis erant, et cum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris velut compedibus circumdatis vincti per centum annos servistis. [6] Quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror; nos non suas iis ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse; [7] nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. [8] Tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis iniunxissemus, queri se iniquo iure esse et indignari possent.

[9] Scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem qua sum adhuc usus neque sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed vere servorum disceptantium apud dominos. [10] Nam si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quaero, vos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus? [11] Interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? Vos senatores Campanos securi non percussistis? [12] At muros diruimus: vos non muros tantum sed urbem agros ademistis. [13] Specie, inquis, aequum est foedus: re apud Achaeos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. [14] Sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor: sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo ne in aequo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint. [15] Nam ut in aequo essent nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus. Parum est victis, quod victoribus satis est; plus postulant hostes quam socii habent. [16] Quae iureiurando, quae monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant. [17] Veremur quidem vos, Romani, et si ita vultis, etiam timemus: sed plus et veremur et timemus deos immortales. [18] Cum adsensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. [19] Tum Appius suadere se magnopere Achaeis dixit ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent. [20] Haec vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit imperata recusandi. [21] Id modo petierunt ut Romani, quae viderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi. Damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.


  • 108 : , , ( , 53. , 28 (. . . ); , , 19).
  • 109.: XXXVIII, 34, 9 . 87  . XXXVIII, XXXIV, 38, 2. 100 , .
  • 110 (.: XXXI, 29, 11).
  • 1260010112 1260010119 1327002005 1364003938 1364003939 1364003940