|  |



XXXIX, . 40

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

40. (1) , , , , . (2)   , 117, , , (3)   , , , . . (4) , , , , . , , , . (5) ,   ,   , , , , . (6) , , , , . , , , , . (7) , , ; , , . (8) , , , , , , . (9) , , , : , , , 118. (10) , .349 , , , . (11) , , , , (12) , , 119.

40. His comitiis prudentia et virtute senatus sublatis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque viros, sunt exorta. [2] Censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus P. et L. Scipiones Cn. Manlius Volso L. Furius Purpurio patricii, [3] plebeii autem M. Porcius Cato M. Fulvius Nobilior Ti. et M. Sempronii, Longus et Tuditanus. Sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat. [4] In hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit ut quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. Nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit; urbanas rusticasque res pariter callebat. [5] Ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit: huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit ut natum ad id unum diceres, quodcumque ageret: [6] in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, [7] nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet: vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis. [8] Orationes et pro se multae et pro aliis et in alios: nam non solum accusando sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos. [9] Simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem. [10] Asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, divitiarum. [11] In parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem quae solvit omnia fregerit, [12] qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit iudicium.


  • 117   ;   , .
  • 118 ( , 15), 50 (   44). , , .
  • 119 149 . . . (.: . , I, 227; , 89 .). .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364003941 1364003942 1364003943

    , .