|  |



XXXIX, . 39

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

39. (1) , , - . (2) , , , , , , , 113, , , , . (3) , , , , (4) , , , 114. , , , 115. (5) , (6) , , , , , , , , , . (7) , , , . (8) , , , , . , , , . (9) , , .348 , , , . (10) , , , , . , , . (11) , , . , , , , (12) , , . , , , , . (13) , , , , , , (14) , , . (15) 116, .

39. Hac sedata contentione alia subinde C. Decimii praetoris morte exorta est. [2] Cn. Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus is quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione petebant; [3] certamenque ei cum flamine erat. Et postquam primo aequare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse, [4] quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus eum solvi aequum censere, ut quem vellet praetorem creandi populo potestas fieret. [5] L. Porcius consul primo in ea sententia esse ne nomen eius acciperet; [6] deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae civitati aedilis curulis designatus praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse e lege comitia habere. [7] Patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret ne impedimento esset quo minus comitia praetoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur. [8] Agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus nihil quod se indignum esset facturum. Medio responso spem ad voluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse. [9] Comitiis acrius etiam quam ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum. [10] Consul cum et pertinaciam petentis crescere et favorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum vocavit. Censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum nihil movisset, ad populum cum Flacco agendum. [11] Contione advocata cum egisset consul, ne tum quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod tanto studio, quotienscumque declarandae voluntatis potestas facta esset, praetorem se voluisset facere: [12] ea sibi studia civium suorum destituere non esse in animo. Haec vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen vellet. [13] Ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, donec senatus a consule est habitus decretumque: [14] quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere satis praetorum esse; [15] P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem haberet, Apollinique ludos faceret.

1327002002 1327002004 1327002006 1364003940 1364003941 1364003942