|  |



XLII, . 64

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

64. (1) , . (2) , , , (3) , . , , , , , . .466 , . (4) .   , . (5) . , , ,   ; , ,   ,  . (6) , ; .

(7) , . , , (8) , . , . (9) , . , . (10) , , , , , , , , .

64. Cum haec in Boeotia gererentur, Perseus ad Sycurium stativa dierum aliquot habuit. [2] Ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, [3] quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet; atque ita media nocte profectus ut prima luce aggressus falleret. [4] Nequiquam primae stationes oppressae: tumultu ac terrore suo ceteros excitaverunt, signumque datum est arma extemplo capiendi; simulque in vallo, ad portas miles instructus erat. [5] Tum vero pudore coeptae temere et inconsulte oppugnationis castrorum Perseus extemplo circumegit aciem et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit; ipse cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum, ratus id quod accidit insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis. [6] Breve certamen levis armaturae maxime cum procursatoribus fuit; equites peditesque sine tumultu in castra redierunt.

[7] Demessis circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra movent. Ibi cum securi et propter longinquitatem et viae inopis aquarum difficultatem quae inter Sycurium et Crannona est, [8] stativa haberent, repente prima luce in imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus ingentem tumultum fecit. Pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant; peditum agmen sub lucem reliquerant in proxima planitie. [9] Stetit paulisper Perseus in tumulis, elici posse ratus ad equestre certamen Romanos; qui postquam nihil movebant, equitem mittit qui pedites referre ad Sycurium signa iuberet; ipse mox insecutus. [10] Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.

1260010205 1260010207 1260010208 1364004265 1364004266 1364004267

, .