|  |



XLII, . 66

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

66. (1) , . (2) , , -, , , , (3) , , , , , . , , , , , ; (4) , , , . , , . (5) , , , 181, , . (6) , . , .468 , , , , . (7) , , - ,   ,  , , . (8) , . , , , , , , , . (9) , , . , , , , : , , , . (10) : .

66. Cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultima desperatione recreatus est animus. [2] Perseus, cui primum omnium fuerat ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, [3] secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit; [4] quae et serius quam res postulabat et raptim acta, turbata cursu adversus instructos et praeparatos erat adventura. Consul anteveniens extemplo proelium conseruit. [5] Primo resistere Macedones; deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur. [6] Ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. Phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit. [7] Ingens ibi vexatio partis utriusque fuit, nullo expectante, dum utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus in praeceps impedimenta neque enim aliter via aperiri poterat iumentis, cum stimularentur in turba saevientibus. [8] Vix ab incondito agmine captivorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. Ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae quoque prope similem trepidationem fecit, ut, si hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. [9] Consul recepto ex tumulo praesidio contentus modico successu in castra copias reduxit. Sunt qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint; octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum, regios duces; vivos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta viginti septem. [10] Nec incruentam victoriam fuisse; supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse; signa sinistrae alae quinque amissa.


  • 181. , . 168.
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364004267 1364004300 1364004301