|  |



XLIV, . 25

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

25. (1)   - , - . (2) , , . (3) , , 71, .504 , - . (4)   ,   , , , . (5) , , , , , , . (6) , ,   72, . (7) , .

(8) , : , . (9) , : -   , , , ; (10) - , , , . (11) ,   , , , , - . (12) , , .

25. Eumenes neque favit victoriae Persei, neque bello eam iuvare in animo habuit, non tam quia paternae inter eos inimicitiae erant quam ipsorum odiis inter se accensae: [2] non ea regum aemulatio, ut aequo animo Persea tantas apisci opes tantamque gloriam, quanta Romanis victis eum manebat, Eumenes visurus fuerit. [3] Cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior admoveretur terror, nihil neque agere aliud neque cogitare; [4] Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello. [5] Hac utriusque partis voluntate explorata, quod fieri etiam sua sponte taedio validioris, metu infirmioris credebat posse, in eo suam operam venditare conciliandae gratia pacis cupiit. [6] Nam modo ne iuvaret bello Romanos terra marique, modo pacis patrandae cum Romanis paciscebatur mercedem: ne bello interesset, mille talenta, ut pacem conciliaret, mille et quingenta. [7] In utrumque non fidem modo se, sed obsides quoque dare paratum esse ostendebat.

[8] Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat cogente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione agebat, conveneratque ut accepti Cretam mitterentur. [9] Ubi ad pecuniae mentionem ventum erat, ibi haesitabat; et utique alteram tanti nominis regibus turpem ac sordidam et danti et magis accipienti mercedem esse aiebat; [10] in spem Romanae pacis non recusare impensam, sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samothracae in templo depositurum. [11] Ea insula cum ipsius dicionis esset, videre Eumenes nihil interesse, ibi an Pellae pecunia esset; id agere, ut partem aliquam praesentem ferret. [12] Ita nequiquam inter se captati nihil praeter infamiam moverunt.


  • 71 (XXIX, 78), .
  • 72 (XXIX, 8, 5), 500 .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364004426 1364004427 1364004428

    , .