|  |



XLIV, . 26

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

26. (1) - , , , , ; , ,     . (2) , . , 73. (3) , , ,  , , . (4) : , ,   . (5) , , : , , . (6)   , , ; , , , . (7) , , , 74. (8) , , : ( ), . . (9) .505 , , ,   , , . , , (10) , , , , . (11) , 75, , : : , !

(12) , , , , , , , , , (13)   , -. (14) - , , , .

26. Nec haec tantum Persei per avaritiam est dimissa res, cum pecunia statuta aut pacem habere per Eumenen, quae vel parte regni redimenda esset, aut deceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere; [2] sed et ante Genti regis parata societas et tum Gallorum effusorum per Illyricum ingens oblatum auxilium avaritia dimissum est. [3] Veniebant decem milia equitum, par numerus peditum et ipsorum iungentium cursum equis et in vicem prolapsorum equitum vacuos capientium ad pugnam equos. [4] Hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum. [5] Venientibus his Perseus ab Elpeo ex castris profectus obviam cum dimidia copiarum parte denuntiare per vicos urbesque quae viae propinquae sunt coepit ut commeatus expedirent, frumenti, vini, pecorum ut copia esset. [6] Ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et parvum auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse. [7] Ad Almanam urbem pervenit et in ripa fluminis Axi posuit castra. Circa Desudabam in Maedica exercitus Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens. [8] Eo mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet multitudinem Gallorum ad Bylazora Paeoniae is locus est castra movere, principes ad se venire frequentes. Septuaginta quinque milia ab Axio flumine et castris regis aberant. [9] Haec mandata ad eos cum pertulisset Antigonus adiecissetque, per quantam omnium praeparatam cura regis copiam ituri forent quibusque muneribus principes advenientes vestis, argenti equorumque excepturus rex esset, de his quidem se coram cognituros respondent, [10] illud quod praesens pepigissent, interrogant, ecquid aurum, quod in singulos pedites equitesque dividendum esset, secum advexisset. [11] Cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, abi renuntia ergo inquit regi nisi aurum obsidesque accepissent, nusquam inde Gallos longius vestigium moturos.

[12] Haec relata regi cum essent advocato consilio cum quid omnes suasuri essent appareret, ipse pecuniae quam regni melior custos institit de perfidia et feritate Gallorum disserere, multorum iam ante cladibus experta: [13] periculosum esse tantam multitudinem in Macedoniam accipere, ne graviores eos socios habeant quam hostes Romanos. [14] Quinque milia equitum satis esse, quibus et uti ad bellum possent, et quorum multitudinem ipsi non timeant.


  • 73 ,   , (. . 140  . XL), , (.: XL, 57, 7; . 143, 144  . XL, : , XXV, 6). , (XL, 58, 8). . ( ): XLI, 5, 10; 19, 311.
  • 74, (. . ).
  • 75. . 73.
  • 1260010212 1260010216 1260010232 1364004427 1364004428 1364004429