|  |



XLIV, . 41

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

41. (1) <> . , , ,   : , , . 121 . (2) ,   . 122  . (3) , , , ; . (4) , , , , , , ; ́  , 123. (5) -, . (6) .   : , , , ,   124, (7) ,   , ,  , , , (8) , , , , .517 . , . (9) , , , .

41. . . . proelium ducit. Movebat imperii maiestas, gloria viri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta annis iuvenum munia in parte praecipua laboris periculique capessebat. Intervallum, quod inter caetratos et phalanges erat, implevit legio atque aciem hostium interrupit. [2] A tergo caetrati erant, frontem adversus clupeatos habebat; chalcaspides appellabantur. Secundam legionem L. Albinus consularis ducere adversus leucaspidem phalangem iussus; ea media acies hostium fuit. [3] In dextrum cornu, unde circa fluvium commissum proelium erat, elephantos inducit et alas sociorum; et hinc primum fuga Macedonum est orta. [4] Nam sicut pleraque nova commenta mortalium in verbis vim habent, experiendo, cum agi non quem ad modum agatur edisseri oportet, sine ullo effectu evanescunt, ita tum elephantomachae nomen tantum sine usu fuerunt. [5] Elephantorum impetum subsecuti sunt socii nominis Latini pepuleruntque laevum cornu. [6] In medio secunda legio immissa dissipavit phalangem. Neque ulla evidentior causa victoriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertae et intentis horrentis hastis intolerabiles vires sunt; [7] si carptim adgrediendo circumagere immobilem longitudine et gravitate hastam cogas, confusa strue implicantur; si vero aut ab latere aut ab tergo aliquid tumultus increpuit, ruinae modo turbantur, [8] sicut tum adversus catervatim incurrentes Romanos et interrupta multifariam acie obviam ire cogebantur; et Romani, quacumque data intervalla essent, insinuabant ordines suos. [9] Qui si universa acie in frontem adversus instructam phalangem concurrissent, quod Paelignis principio pugnae incaute congressis adversus caetratos evenit, induissent se hastis nec confertam aciem sustinuissent.


  • 121 , , .
  • 122 (), ()  .
  • 123 . , . (  4 : , XXIX, 17, 2 (12), , .) , ( ), . ( ) , , . ( . .     , , , .)
  • 124 , , , , . ( , 19).
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004442 1364004443 1364004444