|  |



XLIV, . 43

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8

43. (1) . (2) , , , , , . (3) , , , , , (4) , . (5) 127, , .   , , , ,  , . (6)   , . (7) .518 , , , , . (8) . , , , , .

43. Perseus ad Pieriam silvam via militari frequenti agmine equitum et regio comitatu fugit. [2] Simul in silvam ventum est, ubi plures diversae semitae erant, et nox adpropinquabat, cum perpaucis maxime fidis via devertit. [3] Equites sine duce relicti alii alia in civitates suas dilapsi sunt; perpauci inde Pellam celerius quam ipse Perseus, quia recta et expedita via ierant, pervenerunt. [4] Rex ad mediam ferme noctem errore et variis difficultatibus viae est vexatus; [5] in regia Perseo, qui Pellae praeerant Euctus Eulaeusque et regii pueri praesto erant. Contra ea amicorum, qui alii alio casu servati ex proelio Pellam venerant, cum saepe arcessiti essent, nemo ad eum venit. [6] Tres erant tantum cum eo fugae comites, Euander Cretensis, Neo Boeotus et Archidamus Aetolus. [7] Cum iis iam metuens ne, qui venire ad se abnuerent, maius aliquid mox auderent, quarta vigilia profugit. [8] Secuti eum sunt admodum quingenti Cretenses. Petebat Amphipolim; sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore ratus Romanis.


  • 127 , , , (. , 23).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364004444 1364004445 1364004446

    , .