|  |



XLIV, . 40

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

40. (1) : ,   . (2) , :   , , ;   .516 , . (3) , , . (4) . , , , .   (5)   , (6) :   ,     118. (7) , , 119. (8) , ; , , . (9) . , , , , (10) , <>120.

40. Post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in sententiam eius, partim verentibus nequiquam offendere in eo, quod utcumque praetermissum revocari non posset. [2] Ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat. [3] Neutro imperatorum volente fortuna, quae plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen. [4] Flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent. [5] Duae cohortes a parte Romanorum erant, Marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius Silus legatus; [6] et aliud pro castris stativum erat praesidium sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina. [7] Cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit. [8] Quod cum per aquam ferme genus tenus altam tres milites sequerentur, Thraces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahentes caperent, hos persecuti illi altero eorum occiso receptoque iumento ad stationem suorum se recipiebant. [9] Octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat. Ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, [10] dein plures, postremo omnes, et cum praesidio . . .


  • 118, ,   ; , ,   .
  • 119 ( , 18) .
  • 120 , , , , , , (. . .,  9).
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364004441 1364004442 1364004443