|  |



XLIV, . 45

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

45. (1) . (2) 131. , , , , , . . (3) , , , , , (4)     . . (5) ,   , - . (6) , ,   , .519 . , . (7) 132, . .

(8) 133,   ; , : (9) ,   , . (10) , ,   , 134. (11) , , , , , : ,   - ! . (12) , , , , , . (13) 135 , , ; , , , , . (14) , , , , , . ,   , ; (15) , , .

45. Tertio die Perseus, quam pugnatum erat, Amphipolim venit. [2] Inde oratores cum caduceo ad Paulum misit. Interim Hippias et Midon et Pantauchus, principes amicorum regis, Beroea, quo ex acie confugerant, ipsi ad consulem profecti Romanis se dedunt. Hoc idem et alii deinceps metu perculsi parabant facere. [3] Consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, [4] equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent. Ipse propius mare ad Pydnam castra movit. [5] Beroea primum, deinde Thessalonica et Pella et deinceps omnis ferme Macedonia intra biduum dedita. [6] Pydnaei, qui proximi erant, nondum miserant legatos; multitudo incondita plurium simul gentium turbaque, quae ex acie fuga in unum compulsa erat, consilium et consensum civitatis impediebat; nec clausae modo portae, sed etiam inaedificatae erant. [7] Missi Midon et Pantauchus sub muros ad conloquium Solonis qui praesidio praeerat; per eum emittitur militaris turba. Oppidum deditum militibus datur diripiendum.

[8] Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens, [9] ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant adhortando animos confirmaret. [10] Sed aliquotiens dicere incipientem cum lacrimae praepedissent, quia ipse hiscere nequiit, Euandro Cretensi editis, quae agi cum multitudine vellet, de templo descendit. [11] Multitudo, sicut ad conspectum regis fletumque tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacrimaveratque, ita Euandri orationem aspernabatur; et quidam ausi sunt media ex contione succlamare abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter vos pereamus. [12] Horum ferocia vocem Euandri clausit. Rex inde domum se recepit pecuniaque et auro argentoque in lembos qui in Strymone stabant delatis et ipse ad flumen descendit. [13] Thraces navibus se committere non ausi domos dilapsi et alia militaris generis turba; Cretenses spe pecuniae secuti. Et quoniam in dividendo plus offensionum quam gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda. [14] Ab hac direptione cum per tumultum naves conscenderent, lembum unum in ostio amnis multitudine gravatum merserunt. [15] Galepsum eo die, postero Samothracam, quam petebant, perveniunt; ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.


  • 131 () .
  • 132 (.  2) , , .
  • 133  , (. ) ( , ) (  ).
  • 134. .
  • 135 ().   : ( ) . .
  • 1260010212 1260010216 1260010232 1364004446 1364004500 1364004501