|  |
. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

4 (445405 .). , . .559 <> ( ) . . , . , , , , , ; . , , , . , , , . , . , ; , , . . . , .

EX LIBRO IIII
Lex de conubio patrum et plebis a tribunis contentione magna patribus repugnantibus perlata est. tribuni * * plebis. aliquod annos res populi R. domi militiaeque per hoc genus magistratus administratae sunt. item censores tunc primum creati sunt. ager Ardeatibus populi iudicio ablatus missis in eum colonis restitutus est. cum fame populus R. laboraret, Spurius Maelius eques R. frumentum populo sua inpensa largitus est, et ob hoc factum conciliata sibi plebe regnum adfectans a C. Servilio Ahala magistro equitum iussu Quinti Cincinnati dictatoris occisus est; L. Minucius index bove aurata donatus est. legatis Romanorum a Fidenatibus occisis, quoniam ob rem p. morte occubuerant, statuae in rostris positae sunt. Cossus Cornelius tribunus militum occiso Tolumnio, Veientum rege, opima spolia secunda rettulit. Mam. Aemilius dictator censurae honorem, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensum spatio finît; ob eam rem a censoribus notatus est. Fidenae in potestatem redactae eoque coloni missi sunt. quibus occisis Fidenates cum defecissent, ab Mam. Aemilio dictatore victi sunt et Fidenae captae. coniuratio servorum oppressa est. Postumius tribunus militum propter crudelitatem ab exercitu occisus est. stipendium ex aerario tum primum militibus datum est. res praeterea gestas adversus Vulscos et Fidenates et Faliscos continet.

1364000840 1364002137 1364002336 1364143005 1364143006 1364143007