|  |
. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

5 (404390 .). ; , , . . ; . , , . , , ; , . - ; , . , , . - ; , , , , , , , ; , , . , , , , , . , , , , , . ( , , , , , , : , : . , .)

EX LIBRO V
In obsidione Veiorum tabernacula militibus facta sunt. ea res cum esset nova, indignationem tribunorum plebis movit querentium non dari plebi nec per hiemem militiae requiem. equites tum primum equis suis mereri coeperunt. cum inundatio ex lacu Albano facta esset, vates, qui eam rem interpretaretur, ex hostibus captus est. Furius Camillus dictator X annis obsessos Veios cepit, simulacrum <Iunonis> Romam transtulit, decimam praedae Delphos Apollini misit. idem tribunus militum cum Faliscos obsideret, proditos hostium filios parentibus remisit statimque deditione facta Faliscorum victoriam iustitia consecutus est. cum alter ex censoribus C. Iulius decessisset, in locum eius M. Cornelius suffectus est. nec id postea factum est, quoniam eo lustro a Gallis Roma capta est. Furius Camillus, cum dies ei ab L. Apuleio tribuno pl. dicta esset, in exilium abît. cum Galli Senones Clusium obsiderent et legati a senatu missi ad conponendam inter eos et Clusinos pacem pugnantes contra Gallos starent in acie Clusinorum, hoc facto eorum concitati Senones urbem infesto exercitu petierunt fusisque ad Aliam Romanis cepere urbem praeter Capitolium, quo se iuventus contulerat; maiores natu cum insignibus honorum, quos quisque gesserat, in vestibulis aedium sedentes occiderunt. et cum per aversam partem Capitoli iam in summum evasissent, proditi clangore anserum M. Manli praecipue opera deiecti sunt. coactis deinde propter famem Romanis <eo> descendere, ut M pondo auri darent et hoc pretio finem obsidionis emerent, Furius Camillus, dictator absens creatus, inter ipsum conloquium, quo de pacis condicionibus agebatur, cum exercitu venit et Gallos post sextum mensem urbe expulit ceciditque. dictum est ad Veios migrandum esse propter incensam et dirutam urbem, quod consilium Camillo auctore discussum est. movit populum vocis quoque omen ex centurione auditae, qui cum in forum venisset, manipularibus suis dixerat: sta miles, hic optime manebimus. aedis Iovi Capitolino facta est, quod ante urbem captam vox audita erat adventare Gallos.

1364000840 1364002137 1364002336 1364143006 1364143007 1364143008