|  |



33

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

33 (197195 .). . . , . , , . . ; . ; , . , .

EX LIBRO XXXIII
T. Quintius Flamininus procos. cum Philippo ad Cyno<s>cephalas in Thessalia acie victo debellavit. L. Quintius Flamininus, ille frater procos., Acarnanas, Leucade urbe, quod caput est Acarnanum, expugnata, in deditionem accepit. pax petenti Philippo Graecia liberata data est. Attalus ab Thebis ob subitam valetudinem Pergamum translatus decessit. C. Sempronius Tuditanus praetor ab Celtiberis cum exercitu caesus est. L. Furius Purpurio et Claudius Marcellus coss. Boios et Insubres Gallos subegerunt. Marcellus triumphavit. Hannibal frustra in Africa bellum molitus et ob hoc Romanis per epistulas <ab> adversae factionis principibus delatus propter metum Romanorum, qui legatos ad senatum Carthaginiensium de eo miserant, profugus ad Antiochum, Syriae regem, se contulit bellum adversus Romanos parantem.

1260010118 1260010120 1260010205 1364143034 1364143035 1364143036