|  |



XXXIV, . 40

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7

40. (1) , , . : , , . (2) , 83 . ; , -, . (3) , , . (4) , , , , , , , .

(5) , , , , (6) , .138 , . , , . (7) , , . , , ; , .

40. Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus, per triduum insequens territavit eos, nunc proeliis lacessendo, nunc operibus intersaepiendo quaedam, ne exitus ad fugam esset. [2] His comminationibus compulsus tyrannus Pythagoram rursus oratorem misit; quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem advolutumque genibus tandem audivit. [3] Prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum; [4] dein cum ea velut vana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta est res ut iis condicionibus quas ex scripto paucis ante diebus editae erant indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti.

[5] Dum oppugnatur tyrannus, Argivi, nuntiis aliis super alios adferentibus tantum non iam captam Lacedaemonem esse erecti et ipsi, [6] simul eo quod Pythagoras cum parte validissima praesidii excesserat, contempta paucitate eorum qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt; [7] Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, vivum fide data emiserunt. Huic laetitiae Quinctius supervenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.


  • 83. , . 30, 4.
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003441 1364003442 1364003443

    , .