|  |



41

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

41 (178174 .). . , . . . , , , , , , . , , . ; 263294 . , ; , . , , , , , . , , .

EX LIBRO XLI
Ignis in aede Vestae extinctus est. Tib. Sempronius Gracchus pro cos. Celtiberos victos in deditionem accepit, monimentumque operum suorum Gracchurim, oppidum in Hispania, constituit. et a Postumio Albino procos. Vaccaei ac Lusitani subacti sunt. uterque triumphavit. Antiochus, Antiochi filius, obses a patre Romanis datus, mortuo fratre Seleuco, qui patri defuncto successerat, in regnum Syriae ab urbe dimissus. qui praeter religionem, qua multa templa magnifica multis sociis <fecit>, Athenis Iovis Olympî et Antiochiae <Capitolini>, vilissimum regem egit. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita CCLVIII CCXCIIII. Q. Voconius Saxa tr. pl. legem tulit, nequis mulierem heredem institueret. suasit legem M. Cato. extat oratio eius. praeterea res adversus Liguras et Histros et Sardos et Celtiberos a conpluribus ducibus prospere gestas et initia belli Macedonici continet, quod Perseus, Philippi filius, moliebatur. miserat ad Carthaginienses legationem et ab his nocte audita erat. sed et alias Graeciae civitates sollicitabat.

1260010314 1260010315 1260010316 1364143042 1364143043 1364143044