|  |



40

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

40 (182179 .). , ; , , , , ; , . , ; , , ; , . . . , , , ; , , , , , . , , , , , .

EX LIBRO XL
Cum Philippus liberos eorum, quos in vinculis habebat, nobilium hominum conquiri ad mortem iussisset, Theoxena, verita pro liberis suis admodum pueris regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo, in quo venenum erat, suasit his, ut imminens ludibrium morte effugerent et cum persuasisset, et ipsa se interemit. certamina inter filios Philippi, Macedoniae regis, Persen et Demetrium, referuntur; et ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et adfectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi R. amicus erat, veneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen venit. item res in Liguribus et Hispania contra Celtiberos a conpluribus ducibus feliciter gestas continet. colonia Aquileia deducta est. libri Numae Pompili in agro L. Petilli scribae sub Ianiculo <a> cultoribus agri arca lapidea clusi inventi sunt et Graeci et Latini. in quibus cum pleraque dissolvendarum religionum praetor, ad quem delati erant, legisset, iuravit senatui, contra rem p. esse, ut legerentur servarenturque. ex S. C. in comitio exusti sunt. Philippus aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium falsi<s> Persei, alterius fili, in eum delationibus impulsus veneno sustulisset, et de poena Persei cogitavit voluitque Antigonum potius, amicum suum, successorem regni sui relinquere, sed in hac cogitatione morte raptus est. Perseus regnum excepit.

1364000840 1364002137 1364002336 1364143041 1364143042 1364143043