Ïåðåâîä Ì. Ë. Ãàñïàðîâà.
Ðåäàêòîðû ïåðåâîäà (èçä. 2002) Ì. Ë. Ãàñïàðîâ è Ã. Ñ. Êíàáå.
Ñâåðåíî ðåäàêöèåé ñàéòà ñ èçäàíèåì 1994 ã.
Ïàãèíàöèÿ ïî èçäàíèþ: Òèò Ëèâèé. Èñòîðèÿ Ðèìà îò îñíîâàíèÿ ãîðîäà. Òîì III. Ì., «Íàóêà», 1994.
Ëàò. òåêñò: T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910. ÑÊÐÛÒÜ ËÀÒÈÍÑÊÈÉ ÒÅÊÑÒ
Êíèãà 59 (132— |
EX LIBRO LVIIII Numantini fame coacti ipsi se per vicem traicientes trucidaverunt, captam urbem Scipio Africanus delevit et de ea triumphavit XIIII anno post Carthaginem deletam. P. Rupilius cos. in Sicilia cum fugitivis debellavit. Aristonicus, Eumenis regis filius, Asiam occupavit, cum testamento Attali regis legata populo R. libera esse deberet. adversus eum P. Licinius Crassus cos., cum idem pontifex max.<esset>, quod numquam antea factum erat, extra Italiam profectus proelio victus et occisus est. M. Perperna cos. victum Aristonicum in deditionem accepit. Q. Pompeius Q. Metellus, tunc primum uterque ex plebe facti censores, lustrum condiderunt. censa sunt civium capita CCCXVIII DCCCXXIII praeter <pupillos> pupillas et viduas. Q. Metellus censor censuit, ut cogerentur omnes ducere uxores liberorum creandorum causa. extat oratio eius, quam Augustus Caesar, <cum> de maritandis ordinibus ageret, velut in haec tempora scriptam in senatu recitavit. C. Atinius Labeo trib. pleb. Q. Metellum censorem, a quo <in> senatu legendo praeteritus erat, de saxo deici iussit; quod ne fieret, ceteri tribuni plebis auxilio fuerunt. cum Carbo trib. plebi rogationem tulisset, ut eundem tribunum pleb., quotiens vellet, creare liceret, rogationem eius P. Africanus gravissima oratione dissuasit; in qua dixit Ti. Gracchum iure caesum videri. <C.> Gracchus contra suasit rogationem, sed Scipio tenuit. bella inter Antiochum, Syriae, et Phraaten, Parthorum regem, gesta nec magis quietae res Aegypti referuntur. Ptolemaeus Euergetes cognominatus, ob nimiam crudelitatem suis invisus, incensa a populo regia clam Cypron profugit, et cum soror<i> eius Cleopatrae, quam filia eius virgine per vim conpressa atque in matrimonium ducta repudiaverat, regnum a populo datum esset, infensus filium, quem ex illa habebat, <in> Cypro occidit caputque eius et manus et pedes matri misit. seditiones a triumviris Fulvio Flacco et C. Graccho et C. Papirio Carbone agro dividendo creatis excitatae. cum P. Scipio Africanus adversaretur fortisque ac validus pridie domum se recepisset, mortuus in cubiculo inventus est. suspecta fuit, tamquam ei venenum dedisset, Sempronia uxor hinc maxime, quod soror esset Gracchorum, cum quibus simultas Africano fuerat. de morte tamen eius nulla quaestio acta. defuncto eo acrius seditiones triumvirales exarserunt. C. Sempronius cos. adversus Iapydas primo male rem gessit, mox victoria cladem acceptam emendavit virtute Decimi Iuni Bruti, eius qui Lusitaniam subegerat. |