|  |



60

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

60 (128124 .). . , -, , , . , . , ,  , . : 390736 . , , , : -, , ; -, , ; -, , , 600 , 300 , 600 , 300 , . , , : , ; , . ( , (), , (), , , , ). , , , , .

EX LIBRO LX
L. Aurelius cos. bellantes Sardos subegit. M. Fulvius Flaccus primus transalpinos Liguras domuit bello, missus in auxilium Massiliensium adversus Salluvios Gallos, qui fines Massiliensium populabantur. L. Opimius praetor Fregellanos, qui defecerant, in deditionem accepit, Fregellas diruit. pestilentia in Africa ab ingenti lucustarum multitudine et deinde necatarum strage fuisse traditur. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita CCCXCIIII DCCXXXVI. <C.> Gracchus, Tiberi frater, trib. plebis, eloquentior quam frater, perniciosas aliquod leges tulit, inter quas frumentariam, ut senis et triente frumentum plebi daretur; alteram legem agrariam, quam et frater eius tulerat; tertiam, qua equestrem ordinem tunc cum senatu consentientem corrumperet, ut sescenti ex equite in curiam sublegerentur et, quia illis temporibus CCC tantum senatores erant, DC equites CCC senatoribus admiscerentur, id est ut equester ordo bis tantum virium in senatu haberet. et continuato in alterum annum tribunatu legibus agrariis latis effecit, ut complures coloniae in Italia deducerentur et una in solo dirutae Carthaginis, quo ipse triumvir creatus coloniam deduxit. praeterea res a Q. Metello cos. adversus Baleares gestas continet, quos Graeci Gymnesios appellant, quia aestatem nudi exigunt. Baleares a teli missu appellati aut a Balio, Herculis comite ibi relicto, cum Hercules ad Geryonen navigaret. motus quoque Syriae referuntur, in quibus Cleopatra Demetrium virum suum et Seleucum filium indignata, quod occiso patre eius a se iniussu suo diadema sumpsisset, interemit.

1260010207 1260010208 1260010209 1364143061 1364143062 1364143063

, .