|  |



69

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

69 (101100 .). ; . ; , , , , , , , . , , , . , , . ; , . , , , . , . .

EX LIBRO LXVIIII
L. Apuleius Saturninus, adiuvante C. Mario et per milites occiso A. Nunnio competitore tribunus plebis per vim creatus, non minus violenter tribunatum, quam petierat, gessit et cum legem agrariam per vim tulisset, Metello Numidico, quod in eam non iuraverat, diem dixit. qui cum a bonis civibus defenderetur, ne causa certaminum esset, in exilium voluntarium, Rhodum, profectus est, ibique audiendo et legendo magnos viros avocabatur. profecto C. Marius, seditionis auctor, qui sextum consulatum pecunia per tribus sparsa emerat, aqua et igni interdixit. idem Apuleius Saturninus trib. pleb. C. Memmium, candidatum consulatus, quoniam adversarium eum actionibus suis timebat, occidit. quibus rebus concitato senatu, in cuius causam et C. Marius, homo varî et mutabilis ingenii consiliique semper secundum fortunam, transierat, oppressus armis cum Glaucia praetore et aliis eiusdem furoris <sociis> bello quodam interfectus est. Q. Caecilius Metellus ab exilio ingenti totius civitatis favore reductus est. M. Aquilius procos. in Sicilia bellum servile excitatum confecit.

1260010207 1260010208 1260010209 1364143070 1364143071 1364143072

, .