|  |



75

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

75 (89 .). , , . . . , , . , , . , , . , , .

EX LIBRO LXXV
A. Postumius Albinus legatus cum classi praeesset, infamis crimine perduellionis ab exercitu suo interfectus est. L. Cornelius Sylla legatus Samnites proelio vicit et bina castra eorum expugnavit. Cn. Pompeius Vestinos in deditionem accepit. L. Porcius cos. rebus prospere gestis fusisque aliquotiens Marsis, dum castra eorum expugnat, cecidit. ea res hostibus victoriam eius proelii dedit. Cosconius et Lucanus Samnites acie vicerunt, Marium Egnatium, nobilissimum hostium ducem, occiderunt, compluraque oppida in deditionem acceperunt. L. Sylla Hirpinos domuit, Samnites pluribus proeliis fudit, aliquot populos recepit, quantisque raro quisquam alius ante consulatum rebus gestis ad petitionem consulatus Romam est profectus.

1260010401 1327002087 1327002089 1364143076 1364143077 1364143078