|  |



96

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

96 (72 .). . , , ; . , ; , , , , . , , , . ; .

EX LIBRO XCVI
Q. Arrius praetor Crixum, fugitivorum ducem, cum XX hominum cecidit. Cn. Lentulus cos. male adversus Spartacum pugnavit. ab eodem L. Gellius cos. et Q. Arrius praetor acie victi sunt. Sertorius a M. Perperna et M. Antonio et aliis coniuratis in convivio interfectus est octavo ducatus sui anno; magnus dux et adversus duos imperatores, Pompeium et Metellum, vel frequentius victor, ad ultimum et saevus et prodigus. imperium partium ad Marcum translatum, quem Cn. Pompeius victum captumque interfecit, ac recepit Hispanias decimo fere anno, <quam> coeptum erat bellum. C. Cassius pro cos. et Cn. Manlius praetor male adversus Spartacum pugnaverunt, idque bellum M. Crasso praetori mandatum est.

1260010314 1260010315 1260010316 1364143097 1364143098 1364143099