Ïåðåâîä Ì. Ë. Ãàñïàðîâà.
Ðåäàêòîðû ïåðåâîäà (èçä. 2002) Ì. Ë. Ãàñïàðîâ è Ã. Ñ. Êíàáå.
Ñâåðåíî ðåäàêöèåé ñàéòà ñ èçäàíèåì 1994 ã.
Ïàãèíàöèÿ ïî èçäàíèþ: Òèò Ëèâèé. Èñòîðèÿ Ðèìà îò îñíîâàíèÿ ãîðîäà. Òîì III. Ì., «Íàóêà», 1994.
Ëàò. òåêñò: T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910. ÑÊÐÛÒÜ ËÀÒÈÍÑÊÈÉ ÒÅÊÑÒ
ñ.583 Êíèãà 97 (71— |
EX LIBRO XCVII M. Crassus praetor primum cum parte fugitivorum, quae ex Gallis Germanisque constabat, feliciter pugnavit, caesis hostium XXXV et ducibus eorum Casto et Gannico. cum Spartaco dein debellavit, caesis cum ipso LX. M. Antonius praetor bellum adversus Cretenses parum prospere susceptum morte sua finît. M. Lucullus procos. Thracas subegit. L. Lucullus in Ponto adversus Mithridaten feliciter pugnavit, caesis hostium amplius quam LX. M. Crassus et Cn. Pompeius coss. facti (S. C. Pompeius, antequam quaesturam gereret, ex equite Romano) tribuniciam potestatem restituerunt. iudicia quoque per M. Aurelium Cottam praetorem ad equites Romanos translata sunt. Mithridates desperatione rerum suarum coactus ad Tigranen, Armeniae regem, confugit. |