|  |



104

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

104 (5857 .). . , , , ; , . . . , ,   , . , , , , , , 60000 300, 600   . ; . , , . , . , .

EX LIBRO CIIII
Prima pars libri situm Germaniae moresque continet. C. Caesar cum adversus Germanos, qui Ariovisto duce in Galliam transcenderant, exercitum duceret, rogatus ab Aeduis et Sequanis, quorum ager possidebatur, trepidationem militum propter metum novorum hostium ortam adlocutione exercitus inhibuit et victos proelio Germanos Gallia expulit. M. Cicero Pompeio inter alios exerente et T. Annio Milone tr. pl. ingenti gaudio senatus ac totius Italiae ab exilio reductus est. Cn. Pompeio per quinquennium annonae cura mandata est. Caesar Ambianos Suessionas Viruomanduos Atrebates, Belgarum populos, quorum ingens multitudo erat, proelio victos in deditionem accepit, ac deinde contra Nervios, unius ex his civis, cum magno discrimine pugnavit eamque gentem delevit, quae bellum gessit, donec ex LX armatorum D superessent, ex DC senatoribus tres tantum evaderent. lege lata de redigenda <in> provinciae formam Cypro et publicanda pecunia regia M. Catoni administratio eius rei mandata est. Ptolemaeus, Aegypti rex, ob iniurias, quas patiebatur a suis, <relicto> regno Romam venit. C. Caesar Venetos, gentem Oceano iunctam, navali proelio vicit. praeterea res a legatis eius eadem fortuna gestas continet.

1364000840 1364002137 1364002336 1364143105 1364143106 1364143107