|  |



103

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

103 (6259 .). . , , , ; . .584 . . ; , , , , . , , . . , , , . , , , , , . . <> , ; .

EX LIBRO CIII
Catilina a C. Antonio pro cos. cum exercitu caesus est. P. Clodius accusatus, quod in habitu mulieris in sacrarium, [in] quo virum intrare nefas est, cum intrasset et uxorem Metelli pontificis stuprasset, absolutus est. C. Pontinus praetor Allobrogas, qui rebellaverant, ad Solonem domuit. P. Clodius ad plebem transît. C. Caesar Lusitanos subegit. eoque consulatus candidato et captante rem p. invadere conspiratio inter tres civitatis principes facta est, Cn. Pompeium M. Crassum C. Caesarem. leges agrariae a Caesare cos. cum magna contentione invito senatu et altero cos. M. Bibulo latae sunt. C. Antonius pro cos. in Thracia parum prospere rem gessit. M. Cicero lege a P. Clodio tr. pl. lata, quod indemnatos cives necavisset, in exilium missus <est. Caesar> in provinciam Galliam profectus Helvetios, vagam gentem, domuit, quae sedem quaerens per provinciam Caesaris Narbon<ens>em iter facere volebat. praeterea situm Galliarum continet. Pompeius de * * * liberis Mithridatis et Tigrane, Tigranis filio, triumphavit Magnusque a tota contione consalutatus est.

1327002002 1327002004 1327002006 1364143104 1364143105 1364143106