|  |



119

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

119 (43 .). ; . ; , , . , , ; , . , , , , , , , . , , : , , , . , , , , .

EX LIBRO CXVIIII
C. Trebonius in Asia fraude P. Dolabellae occisus est. ob id facinus Dolabella hostis a senatu iudicatus est. cum Pansa cos. male adversus Antonium pugnasset, A. Hirtius cos. cum exercitu superveniens fusis M. Antoni copiis fortuna<m> utriusque partis aequavit. victus deinde ab Hirtio et Caesare Antonius in Galliam confugit et M. Lepidum cum legionibus, quae sub eo erant, sibi iunxit, hostisque a senatu cum omnibus, qui intra praesidia eius essent, iudicatus est. A. Hirtius, qui post victoriam in ipsis hostium castris ceciderat, et C. Pansa ex vulnere, quod in adverso proelio exceperat, defunctus in campo Martio sepulti sunt. adversus C. Caesarem, qui solus ex tribus ducibus supererat, parum gratus senatus fuit, qui Dec. Bruto obsidione Mutinensi a Caesare liberato triumphi honore decreto Caesaris militumque eius mentionem non satis gratam habuit. ob quae C. Caesar reconciliata per M. Lepidum cum M. Antonio gratia Romam cum exercitu venit et praeclusis adventu eius his, qui in eum iniqui erant, cum XVIIII annos haberet, consul creatus est.

1260010236 1327002003 1327002012 1364143120 1364143121 1364143122